PERPETUUS Carcer

PERPETUUS Carcer
PERPETUUS Carcer
quid poenae, et quibus irrogari soleat, in Communione Romana diximus voce Immuratio. Ei nonumquam et aliae paenitentiae adiunguntur: aliquando, ut cum veste cruce signata stent in porta alicuius templi, tali et tantô tempore iuxta decretum Concilii Biterr. c. 26. Aliquando, antequam in carcerem detrudantur, publico spectaculo exponuntur; induti nimir. veste cum crucibus, impositique scalae, aliquot diebus Dominicis et festis, vel etiam traducti in pompa Actionis fidei, ut vocant. Quod si e carcere effugiant, aut alias sibi paenitentias impositas non adimpleant; tamquam impaenitentes condemnatur, et si denuo in manus Inquisitorum incidant, nisi suppliciter veniam oraverint, ut tales, traduntur brachio saeculari. Hodie vero, quia antiquae immurationis iam vix ullus amplius usus superest, etiam ad triremes damnatur (vel in Monasterium detruduntur) dummodo debiles aut senes non sint, idque non minus quam ad trien nium. At qui contumaciter persistunt, et tandem fortasse plus metu mortis, quam amore veritatis, ab erroribus suis resiliunt, seu resilire se fingunt et abiurant, ordinarie condemnatur ad perpetuum carcerem stricti muri, cum vinculis et catenis ferreis, ubi panis doloris in cibum et aqua tribulationis in potum solummodo ipsis ministretur, iuxta decretum Concil??? praefati c. 23. Vide Franc. Pegnam Praxi Inquisitorum, ut et Phil. a Limborch Historiâ Inquisitionis l. 4. c. 32. nec non hîc passim, ubi de Paenitentibus, et Poenis iis in dicta Communione imponi solitis. it. ubi de Redemptione illarum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • CARCER Perpetuus — Vide Immuratio, it. Perpetuus Carcer …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CARCER — I. CARCER a coercendo, dictus, differt ab Ergastulo: quod in hoc mancipia coniciebantur, pro lubitu herorum, ut aerumnosam ibi vitam degerent; in illo liberi homines, auctoritate publicâ, ob delictum aliquod enorme, asservabantur, ibique… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POENA — et Beneficium, pro Diis habitos apud quosdam Aethiopiae populos legimus: Sunt qui non ab Aethioplbus, sed ab Assyriis et Persis hos cultos fuisse asserunt; illam quod malorum, hunc quod bonorum largitorem esse opinantur, Alex. ab Alex. l. 18. c.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Western architecture — Introduction       history of Western architecture from prehistoric Mediterranean cultures to the present.       The history of Western architecture is marked by a series of new solutions to structural problems. During the period from the… …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”